|
Римская историяA quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Euxinus appellatur, ut evethe Graeci dicimus stultum et noctem euphronen, et furias eumenidas. 34. dis enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum. 35. In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. in quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. ibi et aquae sunt et candidae aves nascuntur halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiaci proelii tempore disserebamus. 36. sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae. 37 ...» | Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|