|
Римская историяHomines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati magis quam maesti oris, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. erubescit apud eos siqui non infitiando tributa plurimas in corpore vibices ostendat. et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat. 24. Id autem notum est, ut annales veteres monstrant, quod Aegyptus omnis sub amicis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit ab Octaviano Augusto possessa. aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae Pentapoleos Ptolomaei liberalitate suscepimus. evectus longius ad ordinem remeabo coeptorum. LIBER XXIII I 1. Haec eo anno ut praetereamus negotiorum minutias agebantur. Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: ...» | Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|