|
Римская историяTheopompus non Ilum id egisse, sed Midam adfirmat Phrygiae quondam potentissimum regem. 8. Venerato igitur numine hostiisque litato et votis Ancyram redit: eumque exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus inligarent. 9. verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et privatus. 10. exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sufficiet poni. inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit, municipem locupletem. quo audito princeps renidens Aquibus indiciisґ ait Aad hoc pervenisti?ґ. 11 . et ille Apurpureum sibiґ inquit Aindumentum ex serico pallio paratґ iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans abire tacitus sed innoxius, nihilo minus instabat. quo taedio Iulianus defatigatus ad largitionum comitem visum propius Aiubeґ inquit Apericuloso garrulo pedum tegmina dari purpurea ad adversarium perferenda, quem, ut datur intellegi, chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine viribus maximis quid pannuli proficiant levesґ. 12 ...» | Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|