|
Римская историяVerum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione pressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus fluentem, superatos proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti. oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae. 11 . advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. quo inminente Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites rei publicae sex provinciae sunt quaesitae. 12. Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur; quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea amplae civitates exornant. post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet, quae dicebatur Uscudama, et Anchialon, civitates magnas. dein Mysia, ubi Marcianopolis est a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odyssus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt [aliis] oppida Dionysopolis et Tomi et Calatis ...» | Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|