|
Annales Regni FrancorumHlotharius vero iuxta patris mandatum Romam profectus ab Eugenio pontifice honorifice suscipitur. Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati. Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur. 825. DCCCXXV. Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit. Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat ...» | Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|